라틴어 문장 검색

tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 653:1)
satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 232:1)
ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 107:1)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
caudinus Samnis gravius devastatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 251:1)
istum exinani.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 24)
Sin autem solidum non invenietur, sed locus erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut oleagineis robusteis ustilatis configatur, sublicaque machinis adigatur quam creberrime, carbonibusque expleantur intervalla palorum, et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장7)
fodiantur et exinaniantur quam altissime.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장31)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)
Parietibus calcatis, in medio quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum parietum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION