라틴어 문장 검색

quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)
Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:6)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)
Quae diiudicanda sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:3)
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:1)
Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:2)
Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)
si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 293:2)
Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:2)
Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:4)
P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus sumpta sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:2)
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION