라틴어 문장 검색

Videndum itaque in quibus aliis materiis exequantur opera caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:2)
Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:44)
Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:2)
erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:3)
Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Hic autem expeditissima via repraesentandi ad vivum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo et videndo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:4)
Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:33)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:6)
Dimisso consilio contionem advocat militum.
(카이사르, 내란기, 2권 32:1)
Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem:
(카이사르, 내란기, 3권 33:2)
His litteris acceptis quos advocaverat dimittit;
(카이사르, 내란기, 3권 33:4)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장3)
2 His velut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장1)
I‑XXV), qui minor ipse nobis curationes exsequentibus mora sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION