라틴어 문장 검색

Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
di Latias iuuere manus, desecta Tolumni ceruix Romanos sanguine lauit equos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1023)
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 659)
Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:5)
quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION