라틴어 문장 검색

Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula conprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos variisque alios nominibus nuncupatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
profestis fasti comitiales conperendini stati praeliares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:2)
Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
Nunc de profestis et qui ex his procedunt loquamur, id est fastis comitialibus conperendinis statis praeliaribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 13:2)
Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, do dico addico;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:1)
et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:4)
Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 27:1)
Cornelius etiam Labeo primo Fastorum libro nundinis ferias esse pronuntiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:3)
sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites conponerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:3)
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos, Primus in Epirum Boreas agat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:11)
Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis, Quique colit primus ducentem tempora Ianum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:2)
populoque precanti Scilicet indulgens, summum dictator honorem Contigit, et laetos fecit se console fastos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:4)
careat tantum ne nomine tempus, Menstruus in fastos distinguit saecula consul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:12)
Cedant feralia nomina Cannae, Et damnata diu Romanis Allia fastis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION