라틴어 문장 검색

Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 32:3)
nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:2)
sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:9)
Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6A 1:1)
ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 8:2)
vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 7:9)
RoBbachium K2), qui per totum librum haud pauca correxit supplevit, et K2 (Roβb. K3), qui usque ad 4,38 persaepe compendia librariorum solvit (velut supra h, supra m, supra scripsit), explicandi causa verba inter lineas vel in margine addidit (velut 252,2 annalium supra fastorum, 260, 11 ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26 adver- bium supra prudentius, 362,23 nornis supra fidelibusque!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말90)
videas avos proavosque iam iuvenum, audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo putes alio te saeculo natum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 6:2)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris Et solidam longo carmine findit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 813)
Quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus - Nec me deliciae dedecuere meae - Siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo militiae turbine factus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 153)
qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권25)
"quid a fastis non stata sacra petis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권366)
idem sacra cano signataque tempora fastis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권6)
maximus hic fastis accumulatur honos, deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권71)

SEARCH

MENU NAVIGATION