라틴어 문장 검색

quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est.
(아풀레이우스, 변명 69:2)
fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.
(아풀레이우스, 변명 96:2)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)
At illa mandatu fratris obsequens (hoc enim nomen sola sciebat) respecto etiam signo eius quod offerebatur, naviter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:4)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:11)
Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:2)
Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:2)
Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:8)
Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:5)
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
deque ea re ex libris, in quibus scriptum est an omnibus patris iussis obsequendum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 1:2)
in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 5:2)
nihil necesse esse patri obsequi et parere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION