라틴어 문장 검색

Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장46)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장49)
Incipiente vero iam pube, et ex iisdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장57)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장15)
3. Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장1)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod ΕἸΛΙΚΡΙΝΈΣ Graeci vocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장9)
aut post cupiditatem cibi postve longas febres hunc fastidire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장14)
Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장16)
Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장17)
Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장18)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장19)
Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION