라틴어 문장 검색

Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:3)
flamines autem farinam fermentatam contingere non licebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 17911)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:4)
VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION