라틴어 문장 검색

Venerat enim idem Baldewinus ad diem festum adorare in Jerusalem, de omnibus quae acciderant nescius.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:4)
Sed die festo veniente rex suorum adse incisorem pannorum vocavit et pro tempore pretiosas vestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:4)
De donis et datis tuis observabitis offerre mihi in diebus festis meis, nihil detrahentes, neque dispertientes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:4)
Festus autem dies Domini est, ubi perfectarum virtutum gratia est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:6)
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:2)
et die festo in Ecclesia inter Christianos Deum precatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장2)
Sed ut generaliter corpora describamus, et mores, graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 75:2)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Et mittens legationem Theodericus, Festum, caput senati, ad Zenonem imperatorem, et ab eodem sperans vestem se induere regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 5:4)
Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 8:1)
Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erat, hoc est nativitas domini nostri Iesu Christi, dicentes :
(Andreas Bergomas, Chronicon, 152)
Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 268:1)
Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:2)
Imminente vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt ad statuenda sibi castra hiemalia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:4)
nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima supplicare.
(아풀레이우스, 변명 61:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION