라틴어 문장 검색

quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:2)
Adde quae de eodem Pericle comicus alter:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:1)
sic callida vulpes nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson2)
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem, conculcet sacra gentium, labem, Roma, tuis inferat idolis, carmen martyribus devoveat, laudet apostolos, haec dum scribo vel eloquor, vinclis o utinam corporis emicem liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!
(프루덴티우스, 머리말, 머리말18)
"Discordia dicor, cognomento Heresis;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1200)
discissum foedis animalibus omne cadaver dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1207)
versibus exponi tragicis res comica non volt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:9)
Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:30)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:1)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 251:1)
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:3)
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 397:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION