라틴어 문장 검색

Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:2)
Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:8)
ingens corpus erat et arma honestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 72:1)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
haec famigeratio te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 282)
his se Sobrietas et totus Sobrietatis abstinet exuviis miles damnataque castis scandala proculcat pedibus, nec fronte severos conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1120)

SEARCH

MENU NAVIGATION