라틴어 문장 검색

hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
In Panathenaico autem Isocrates ea se studiose consectatum fatetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 1:3)
Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:7)
itemque at et ad imprimis in GK confunduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말370)
quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:5)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)
sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:4)
atque is cum pila ludere vellet - studiose enim id factitabat - tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:1)
Ponamus imprimis lineas ad opposita latera ductas parallelas esse alterutri reliquorum laterum, puta PQ & PR lateri AC, & PS ac PT lateri AB.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 4:2)
Ponantur imprimis corpora duo T & L commune habentia gravitatis centrum D. Describent haec per Corollarium primum Theorematis XXI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 32:1)
Quarum inventionem cum Cartesius maximi fecerit & studiose celaverit, visum fuit hic propositione exponere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 21:3)
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia Docere, educare ita uti si esset filia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 268)
Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 395)
age, non habebit imprimis curam vocis orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:1)
praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION