라틴어 문장 검색

Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:12)
Vitam indulget, qua necdum careo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:21)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:1)
Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:1)
Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo capere hamo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:2)
Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:1)
'Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti, Fine coli modico forma virilis amat.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 4:1)
Sermonis facundia multotiens ad amandum non amantium corda compellit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 6:1)
Tua satis idonea responsio videretur, si tantum mulieribus esset indultum ut in eis per bonos mores generis nobilitari posset infimitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:2)
Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
Si rationem quaeris cur in articulo praescripto iuvenis qui nulla bona fecit in primo gradu amandus eligitur, in alio vero articulo quarti gradus eligitur qui bona plurima fecit, ratio evidenter apparet, quia usque ad tertium gradum potest mulier retro sine blasmo abire;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:18)
Dixisti etenim amorem non distinguere genera sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit sauciatus amore qui petit amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION