라틴어 문장 검색

Nec varios inhiant pulchra testudine postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:4)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Non Arabum volucer serpens, innataque rubris Aequoribus custos pretiosae vipera conchae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:24)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Vipera sed caeco scelerata latebat in aere Vivebatque anima deteriore fera.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX3)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro, Vipera si tumulo nobiliore iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX3)
intentique ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut tenuitque inhians tria Cerberus ora, id est inmobilia habuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 17)
inhians intenta, per sollicitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 641)
inhians stupore quodam, ore patefacto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8141)
defixique ora tenebant aut tacebant, ut tenuitque inhians tria Cerberus ora:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5201)
inhiant habere desiderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4631)
et dicimus 'inhio illam rem'. et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4632)

SEARCH

MENU NAVIGATION