라틴어 문장 검색

Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:29)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:30)
Quid enim sperari, vel speratum amari potest, nisi prius credatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:6)
credi autem potest, si non speretur vel ametur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:7)
Amabimus videndo et tenendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:70)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:22)
Vidit Deus quod esset bonum, ac si dicatur intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amavit illud, eo ipso quod bonum erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:24)
Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:12)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Tunc vero propter ipsum tam nosmetipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:11)
Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:12)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:33)
Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:7)
Pro certo etenim omnibus vere sapientibus inerat , quod alienae sectae cultores, invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris, quod non longius infra densitatem saltus abscondissent, aut vili cespite obrutum aut avibus et feris devorandum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION