라틴어 문장 검색

Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
나는 그곳에서 성전을 보지 못하였습니다. 전능하신 주 하느님과 어린양이 도성의 성전이시기 때문입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장22)
grātias āgimus tibi propter magnam glōriam tuam, Dōmine Deus, Rex caelēstis, Deus Pater omnīpotens.
주 하느님이시여, 천상의 왕이시여, 전능하신 하느님 아버지시여 당신의 큰 영광 때문에 우리는 당신에게 감사를 드립니다. (기도문, 대영광송3)
et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:2)
Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:3)
II. Sacramentum vero est visibile signum invisibilis gratiae Dei:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:1)
V. Tenet igitur Christianae fidei religio unum solummodo Deum esse, ac nullo modo plures esse deos, unum omnium dominum, unum creatorem, unum principium, unum lumen, unum bonum, unum immensum, unum omnipotentem, unum aeternum, unam substantiam, sive essentiam incommutabilem penitus ac simplicem, cui nec partes aliquae, nec aliquid quod ipsa non fuerit, possit inesse, ac per omnia solam praedicat, ac credit unitatem, excepto quod ad personarum pertinet multitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:1)
quaedam tam divisim quam conjunctim de eis aeque dicuntur, ut Deus, Dominus, Creator, omnipotens, sapientia, virtus, justitia, etc. Solum vero hoc nomen quod est persona pluraliter proferimus, cum videlicet plures proferimus personas, non deos aut dominos nec ullam in caeteris pluralitatem recipiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:3)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:6)
Credis in Deum, inquit, Patrem omnipotentem?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:4)
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Non minus tamen aut Filium aut Spiritum sanctum omnipotentem praedicamus quam Patrem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:5)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Quidquid itaque una persona facere potest, et alia potest, et ideo unaquaeque omnipotens dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION