라틴어 문장 검색

Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)
Alter lasciuit oculus, dum profluit alter In lacrimas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:10)
Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:10)
Illic bubo profanus miseriae psalmodias funere lamentationis percinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:99)
Ecce, super hominibus acuta Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen cecini querulosum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:65)
radicatae cognitionis maturitate cognosco quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis causa, quae doloris exordia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:3)
Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:5)
quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:4)
Praefati vero principes, Giselbertus et Achar, insidiis gentilium trucidati, ad locum obsidionis [0540D] in magna lamentatione referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:6)
Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:6)
Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:6)
Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:5)
Amor hominis velud lacrima ab oculis oritur et in pectus cadit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:2)
Coniugis irate noli tu verba timere, Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 102:1)
Et Seneca in epistolis dixit, "Nichilest stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 78:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION