라틴어 문장 검색

Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:1)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo paulum leuatus Cerceios pertendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:2)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
Vix primas occulta Venus prospexerat arces, virginis ecce novus mentem perstringere languor
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 204:1)
"Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit". 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 42:5)
Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:5)
"Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho), nam quae meritoria somnum admittunt?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III91)
si minus offendit vitam vis horrida teli ossibus ac nervis disclusis intus adacta, at tamen insequitur languor terraeque petitus suavis et in terra mentis qui gignitur aestus inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:13)
Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:1)
riguere comae, gressusque coercens Languor in extrema tenuit vestigia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:24)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION