라틴어 문장 검색

Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:8)
Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
(카이사르, 아프리카 전기 69:5)
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장5)
Cum autem frequens non numero sit sed natura . . . , ratione aetatis et temporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장16)
Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장11)
tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam . . . in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장12)
ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, vigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장61)
et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장66)
isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장19)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
dum ieiunus est, ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장2)
non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장3)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장5)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION