라틴어 문장 검색

Igitur Luminaria recedendo ab aequatore polum versus effectus suos gradatim amittent, & propterea minores ciebunt aestus in Syzygiis Solstitialibus quàm in AEquinoctialibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:3)
& area figurae NeFnT, per methodum Serierum infinitarum quaesita, prodibit 0,1188478.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:34)
Potest autem Parabola per Methodos notissimas semper quadrari Geometricè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:5)
Eadem methodo ex observatis quinque latitudinibus invenitur latitudo ad tempus datum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 37:1)
Eadem methodo qua puncta E, A, C, G, ex assumpto puncto B inventa sunt, inveniantur ex assumptis utcunque punctis aliis b & [beta] puncta nova e, a, c, g, & [epsilon], [alpha], [kappa], [gamma].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 8:1)
in tB capiatur punctum b, ea lege, ut si TA, TC se mutuò secuerint in Y, sit distantia Yb ad distantiam YB in ratione composita ex ratione MN ad MP & ratione dimidiata SB ad Sb. Et eadem methodo inveniendum erit punctum tertium [beta];
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:5)
Sed hac methodo operationes duae ut plurimum suffecerint.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:7)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:3)
Ex ipsis etiam quos non una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit expertus non esse apud me ἐν δε` ἰῆͺ τιμῆͺ ἠμε`ν κακο`σ ἠδε` και` ἐσθλόσ. Vale.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:3)
Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:3)
16. Unumquodque caput, licet propria habeat argumenta propriamque methodum, recipit vicissim magni momenti quaestiones in capitibus praecedentibus tractatas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:1)
Hoc maiorem etiam vim obtinet a methodo progressionis quae in crebro usui innititur combustibilis materiae fossilis, quae quidem systematis energetici mundialis praecipuum occupat locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:8)
Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:5)
Huiusmodi subiectum explicatur per methodum scientificam, cum conexa experimentatione, quae iam manifesta est quaedam possidendi, dominandi et transformandi technica.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION