라틴어 문장 검색

Neque defuerunt eo tempore rumores et susurri secreti (qui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi Quarti filii (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinensi dicebantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clanculum e custodia emissi et adhuc viverent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:27)
Opinio erat morbum istum neutiquam ex epidemicis sed a malignitate quadam in ipso aere, ex praedispositione tempestatum et mutationibus coeli crebris et insalubribus impressa, manasse, atque brevis eius mora hoc ipsum indicabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:12)
In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
Iste enim princeps infelix post diuturna tam procerum suorum quam magnae partis populi odia, quae subinde in seditiones et crebras aulae mutationes eruperant, tandem ab iis oppressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:2)
Mutatio legis intervenit per statutum quoddam vulgariter dictum de non clameo factum tempore Edwardii Tertii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:7)
Verum res Maximiliani eo tempore in magna perturbatione et combustione fuerunt propter rebellione, subditorum suorum in Flandria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:3)
Sin aliqua intervenerit mutatio, ea verbis in integrum restitui non potest.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:5)
Pro qua summa posteriore, licet Maximilianum ante ei obligatum haberet, tamen debitoris mutationem, non minus quam si debitum ipsum esset persolutum, aestimabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:10)
Ibique propter perturbationes regni remanserat, sed honorifice admodum et impensis regis Henrici excepta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 1:2)
Itaque, quo omnium animos et studia accenderet, cunctis quibus poterat modis palam fecit eos qui nunc alacriter ei adessent, ut finem his perturbationibus imponerent, non minus ei gratos et acceptos futuros quam ii qui hora diei undecima accesserant, qui tamen integrae diei mercedem acceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:3)
At rex ingenio tenax et non libenter reditus novis, si alibi nupsisset Henricus, assignaturus, sed praecipue propter affectum, quo et natura et propter rationes politicas Ferdinandum prosecutus est, affinitas prioris continuandi cupidus a principe obtinuit (etsi non absque aliqua reluctatione, qualis ea aetate, quae duodecumum annum nondum complevit, esse poterat) ut cum principissa Catharina contraheretur, secreta Dei providentia ordinante ut nuptiae illae magnorum eventuum et mutationum caussa existerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 12:3)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Nam sive hoc tribuendum sit providentiae eius defectui, aut in rebus quas decreverat pertinaciae, aut suspicionibus quae aciem mentis eius perstringebant, vel quicquid aliud in caussa fuit, certum est fortunae suae perturbationes continuas (praesertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali, quae necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:8)
sed etiam in caeterorum corporum naturalium mutationibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:13)
si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION