라틴어 문장 검색

In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (ΚΑΧΕΞΊΑΝ Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장64)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장19)
aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장25)
is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장27)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Calor autem articulorum prout in pedibus manibusve aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nervi contrahantur, aut si id membrum ex levi causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheiragramve, vel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장18)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장30)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장49)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장73)
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장79)
ubi vigilia torsit, nervorum distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장81)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장39)
et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장57)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장113)

SEARCH

MENU NAVIGATION