라틴어 문장 검색

iaciunt Cerealia dona, iacta super galeas scutaque longa sonant, posse fame vinci spes excidit, hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권248)
"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 472)
hem, Paululum obsoni:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 283)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
at vos praesentes, Austri, coquite horum obsonia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate28)
qui tu inpunitior illa, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:15)
Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:2)
Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam discurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:3)
Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 1:2)
Non habet panem meus pistor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:1)
Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:9)
Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION