라틴어 문장 검색

Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:4)
Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:5)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)
Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:4)
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:1)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 4:3)
Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:4)
Minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 3:3)
Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis miscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:3)
Paleae vero equis stantibus substernendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:5)
Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)
Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:5)
Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:2)
Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION