라틴어 문장 검색

Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:1)
Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 8:1)
Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 3:1)
et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 4:2)
Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:2)
Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas, in immensum elatus, iamque vaticiniis credens, et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis, emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu sequentibus quos duxerat cunctis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 2:1)
Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 7:2)
Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:1)
septentrioni supposita, terrarum situ cohaeret immenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 2:3)
et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:2)
Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:3)
Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam defectionem esse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:1)
Ex immensis opibus egentissima est - tandem credite Romana res publica, per eos qui (ut augerent divitias) docuerunt principes auro quietem a barbaris redemptare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION