라틴어 문장 검색

Est etiam in his haec naturae subtilitas et inmutabilis ordinatio, quod tot unitates unusquisque quadratorum retinebit in latere, quanti fuerint numeri ad coniunctionem propriam congregati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:8)
nunc res admonet quaedam de proportionibus disputantes, quae nobis vel ad musicas speculationes vel ad astronomicas subtilitates vel ad geometricae considerationis vim vel etiam ad veterum lectionum intellegentiam prodesse possint, arithmeticam introductionem commodissime terminare.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:2)
At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 21:1)
nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:6)
saevam vim morbi augebat persuasio veneni a Pisone accepti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장6)
quotus enim quisque scholasticorum non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem numeret, sed plane post Gabinianum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 9:1)
ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:2)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:1)
eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:1)
corpora condere quam cremare e more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장11)
pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장6)
Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione uolgi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:1)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION