라틴어 문장 검색

atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 20:3)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
Iam mea votiva puppis redimita corona Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a23)
Per nos Scylla patri caros furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1216)
filia purpureos Niso furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:220)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:3)
plenaque curvato pandere vela sinu, pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:1)
en ego, non paucis quondam munitus amicis, dum flavit velis aura secunda meis, ut fera nimboso tumuerunt aequora vento, in mediis lacera nave relinquor aquis, cumque alii nolint etiam me nosse videri, vix duo proiecto tresve tulistis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 310)
Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:2)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:30)
rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 51:1)
si gens surda negat sibi tot praeconia de te, tam multas rerum voces elementaque tantae nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, audiat insanum bacchantis energima monstri, quod rabidus clamat capta inter viscera daemon, et credat miseranda suis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3126)

SEARCH

MENU NAVIGATION