라틴어 문장 검색

Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
Brenni contra arma Camillum profer ab exilio Cincinnatoque secures expulso Caesone refer flentemque parentem a rastris ad rostra roga, miseroque tumultu pelle prius, quos victa petas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 254)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
quippe si et campum stiva tremente proscindas aut prati floreas opes panda curvus falce populeris aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 3:2)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:6)
cuius stercora tamen sub ope Christi quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 3:2)
quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:5)
multum adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'. rastris et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 941)

SEARCH

MENU NAVIGATION