라틴어 문장 검색

rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:2)
Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:2)
rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:5)
ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:4)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:3)
Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:11)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION