라틴어 문장 검색

arbor quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior ac firmior resurrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:3)
veteris sub nocte cupressi sordidus et multa pallens ferrugine taurus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 816:2)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Aspice, quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram, Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso Phidiaca rigeat mentula digna manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII4)
antiqua cupressus ad vetustatem rettulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7144)
cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7145)
atraque cupresso nigra, funesta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 645)
moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 647)
hinc Horatius nec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 648)
cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6412)
et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδη`σ est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6802)
qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6805)

SEARCH

MENU NAVIGATION