라틴어 문장 검색

daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 221:1)
et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus, armatique in urbem transcenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 316:2)
alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 452:1)
his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 225:1)
hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia aggrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 361:1)
extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 458:1)
quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 473:1)
quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:1)
ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 258:2)
centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 356:2)
itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 358:1)
quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 582:1)
ante se statuit funditores iaculatoresque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:1)
in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numeris equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque qui praecesserant proelio orto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 641:1)
cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION