라틴어 문장 검색

Nam si curvae cujusvis quadrandae inveniantur puncta aliquot, & Parabola per eadem duci intelligatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:3)
erit area Parabolae hujus eadem quam proximè cum area curvae illius quadrandae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:4)
Potest autem Parabola per Methodos notissimas semper quadrari Geometricè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:5)
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:1)
Deinde in MN versus N capiatur MP, quae sit ad longitudinem supra inventam X in dimidiata ratione mediocris distantiae Telluris à Sole (seu semidiametri orbis magni) ad distantiam OD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 7:4)
Ex his inveni St partium 9842,1 & Vt partium 455, quales 10000 sunt semidiameter orbis magni.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 26:5)
construendo Schema satis amplum, in quo videlicet semidiameter orbis magni (partium 10000) aequalis esset digitis 16-1/3 pedis Anglicani.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 26:19)
ineundo, inveni quod aer, si ascendatur à superficie Terrae ad altitudinem semidiametri unius terrestris, rarior sit quàm apud nos in ratione longe majori, quàm spatii omnis infra orbem Saturni ad globum diametro digiti unius descriptum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:6)
Ideoque globus aeris nostri digitum unum latus, ea cum raritate quam haberet in altitudine semidiametri unius terrestris, impleret omnes Planetarum regiones ad usque sphaeram Saturni & longe ultra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:7)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
nam cancer et hoc et illoc quadrat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:21)
aurea planitiem spatiis percurrit harundo dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes, ne commissuris distantibus angulus inpar argutam mutilet per dissona semetra normam.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1239)
sin tumulis adclive solum collisque supinos, indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:10)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret acervum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 616)
praecipuum tamen hoc opus est, scire quod quoque loco verborum quadret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 316:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION