라틴어 문장 검색

Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장1)
In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
(카이사르, 아프리카 전기 37:8)
simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:5)
Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
inamoenus uterque alveus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:275)
id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:3)
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:1)
Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:1)
Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:5)
sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:4)
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 4:1)
Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:3)
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- fluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:1)
auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION