라틴어 문장 검색

ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 237:1)
quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, , fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 26:1)
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:3)
si bonus vir, si quietus, si temperans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:5)
Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:7)
Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:1)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:5)
iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:4)
Nihil agere te credis, si temperans aeger sis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:6)
" Qui prudens est, et temperans est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:1)
Qui temperans est, et constans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:2)
" Temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 14:2)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION