라틴어 문장 검색

atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:4)
Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:31)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:9)
nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:23)
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:4)
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:5)
Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장3)
quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장6)
his enim vocibus aegritudinum enumeratio turbatur;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).981)
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:1)
Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:2)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION