라틴어 문장 검색

Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)
XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:1)
quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:4)
Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:5)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:2)
eos scilicet qui primum spe lucri communis foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:20)
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:1)
Ergo que melius legati nomen inibit Quam Fronesis, cui cuncta Dei secreta loquntur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:11)
Hec docet argutum Martem racionis inire, Aduerse parti concludere, frangere uires Oppositas partemque suam racione tueri, Vestigare uiam ueri falsumque fugare, Scismaticos logice falsosque retundere fratres Et pseudologicos et denudare sophistas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:2)
Arma sitit belli Discordia, prima tumultus Appetit et primi preludia Martis inire Preparat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:2)
Qua de causa sollicitus venit ad civitatem Vercellas transactisque Alpibus, conventum totius occidentalis Franciae, et concilium apud Podium, civitatem sanctae Mariae fieri decrevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:10)
Transactis abhinc sex diebus, nuntius quidam de villa advenarum Francorum Petro celeriter mittitur, qui hanc minarum certam legationem illi indicaret, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION