라틴어 문장 검색

Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 12:1)
Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 25:3)
Cessator et piger:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 7:1)
Terra tumet.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:1)
Cum tumeat tellus, monstrat se monstra daturam.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:4)
Equari uult rana boui, tumet ergo.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:1)
tumenti Natus ait:
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:2)
premit ille tumentem:
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:5)
Aut luci tenebras aut equora campi Tucius intrares, hinc piger, inde leuis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:3)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"Istud mendacium tam verum est, quam si quis velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum colligari, ventos inanimes exspirare;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:4)
"Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:82)
"nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:41)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)

SEARCH

MENU NAVIGATION