라틴어 문장 검색

His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
In cujus festo sua gutturis organa pulsat, Ut proprio proprium praedicet ore deum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:21)
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 29:1)
praelatorum auribus pulvinaria laudum subjiciunt, qui ab eorumdem palliis aut fictitium excutiunt pulverem, aut tunicam sophistice deplumant implumem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:6)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Ne te gulosae Scylla voraginis [0471A] Mergat profunda nocte libidinum Praebe palato frena modestiae, Ventri tributum solve modestius, Imbrem Lyaei semita gutturis Libet modeste Bacchica pocula:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:1)
zona namque tunicae moderando decursum, enormitatem revocabat [0474A] in regulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:7)
In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)
Matres pueris lactentibus (quod dictu nefas est), guttura ferro secabant, alios transforabant volentes sic potius manibus propriis perire quam incircumcisorum armis exstingui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:8)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Plurimi autem inertis vulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos vermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut ventre exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:7)
Et si quis abstulerittibi tunicam, da ei et pallium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:7)
Aliud autem iudicibus religiosis dictumest, "Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:14)
et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 290:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION