라틴어 문장 검색

Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
Utitur enim nobis ad efficiendum quae vult, quasi instrumentis, et id quoque facere aliquo modo dicitur quae nos facere facit, sicut dives aliquis turrem componere per opifices quos adhibet, et posse omnia efficere dicitur qui sive per se, sive per subjectam creaturam omnia quae vult et quomodo vult operatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:17)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem, Terramque concretam, et latentem Oceanum gremio capaci:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:3)
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:6)
sic tarda senectus Tithonum minuit, cum moles tota cicadam Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:2)
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum Versat onus, molique manu famulatus inerti Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:1)
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)
Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:5)
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat, Evandri amplexus dextramque adjungere dextrae
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:6)
Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:3)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late, Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:3)
molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION