라틴어 문장 검색

eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, uultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur - pro nefas - cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo.
(아풀레이우스, 플로리다 3:8)
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:11)
uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat;
(아풀레이우스, 플로리다 15:19)
et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 15:21)
At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata - licet, inquam, Venus!
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:5)
adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:8)
"Nefas"
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:2)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
tyrannus extollitur et est sine curis,
(ARCHIPOETA, V47)
iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
(ARCHIPOETA, IX125)
Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem constituerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:2)
At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:9)
Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas!
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:3)
Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 4:6)
LIBROS Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION