라틴어 문장 검색

'superstitio' autem religio, metus, eo quod superstet capiti omnis religio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8172)
qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:4)
"non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권137)
quamvis maceries florentes ambiat hortos, saepibus et densis vallentur vitea rura, aut populator edet gemmantia germina bruchus, aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 167)
Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:17)
considunt castris ante urbem et moenia vallant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:8)
deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars uulneribus confecti abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장13)
interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:4)
saeva Tisiphone, caput serpentibus vallata, post raptum canem portam vacantem clausit opposita face.
(세네카, Hercules Furens 14:22)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
nam regna superstat qui regnare iubet:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 11)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
non principe nostro spicula direxit melius Pythona superstans Paean, cum vacua turbatus paene pharetra figeret innumeris numerosa volumina telis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)

SEARCH

MENU NAVIGATION