라틴어 문장 검색

- In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:7)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:3)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:5)
resinae pineae, cumini, singulorum P. #1108 II;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:5)
Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua uerbenae decoctae sunt ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:4)
- Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:1)
aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:3)
deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:2)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:3)
cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:6)
tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 33:3)
57, 26 Vel malva decocta sit [si, reprimendi causa, ex verbenis], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).247)
.. verbenis] insititium esse puto, et quia mutatur constructio et quia agitur de alvo ducenda .... ita ut reprimentia locum hic habere non possint Targa, cui plane assentio;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).249)
Absinthium, murices purpurae cochleae ......pectines, murices, turlures, nuclei pinei, Med.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).344)

SEARCH

MENU NAVIGATION