라틴어 문장 검색

Quis enim putare vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, [de qua modo dicebatur] effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:1)
feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:6)
quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 87:2)
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:1)
Videsne igitur, ut primus omnium triangulus cunctorum summas efficiat et omnium procreationibus misceatur?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:23)
quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum est, nobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 37:2)
P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:1)
Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit, ne quid sibi eripi posset.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 75:1)
agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
IV. Quaerendum itaque primo videtur quomodo vere dicatur omnipotens, si non possit omnia efficere, aut quomodo omnia possit, si quaedam non possumus quae ipse non possit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:1)
homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam rationem eorum adiecerunt ipsi quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:2)
post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장22)
Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:2)
Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:1)
nisi patrono qui adversatust, nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, ni id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2119)

SEARCH

MENU NAVIGATION