라틴어 문장 검색

per et arma et membra iacentum taetraque congerie sola semianimumque cruorem cornipedes ipsique ruunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권207)
non verba magis suadentia frangunt accensos, sumptisque semel conatibus obstant, quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes, ut periisse preces geminoque ad proelia fusos pulvere cornipedes explorarique furentum in digitis amenta videt, fugit omnia linquens, castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem conversumque iugo propellit Ariona:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권234)
"verte hunc adeo, fidissime Phegeu, cornipedem, et Tyrias invectus protinus arces aut Danais edice rogos aut proelia Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권295)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc, cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 419:1)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)
multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 196:2)
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION