라틴어 문장 검색

minimum inter tot ac tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:1)
quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:2)
"Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:20)
Continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formativum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 119:5)
velut mathematica, physica et divina;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:11)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad archanam divinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in vulgus aperitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:2)
Saturnum enim in quantum mythici fic­tionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam verisimilitudinem revocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:2)
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 1:1)
Sed physici eum magnis consecrant argumentis divinitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:1)
ἀπόλλων Πύθιος οὐκ ἀπὸ τῆς πεύσεως, id est non a consultatione oraculorum, dictus a physicis aestimatur, sed ἀπὸ τοῦ πύθειν, id est σήπειν, quod numquam sine vi caloris efficitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 50:1)
siquidem Latonam physici volunt terram videri, cui diu intervenit Iuno, ne numina quae diximus ederentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:1)
Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, qui solem mundi mentem esse dixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:1)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION