라틴어 문장 검색

extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 227:1)
cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt quam oculis noscuntur, uti statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 322:2)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)
operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:5)
an quasi mare omnis circumimus insulas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 14)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)
Heus tu, qui fana ventris causa circumis, iubere meliust prandium ornari domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 273)
Haec ut opera circumit, per familias, puerum vestigat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4103)
similiter astra nitentia contra mundi cursum suis itineribus perficiunt circumitum, sed caeli versatione redundationibus referuntur cotidiana temporis circumlatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장51)
De zona XII signorum et septem astrorum contrario opere ac cursu, quibus rationibus et numeris transeunt e signis in signa, et circumitum eorum, uti a praeceptoribus accepi, exposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장57)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)
quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장10)
sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION