라틴어 문장 검색

Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:5)
tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:3)
et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:3)
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:2)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:3)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:3)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:2)
dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:4)
Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:1)
Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:5)
in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:4)
At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:1)
si in latus, in id, quod integrius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:5)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION