라틴어 문장 검색

Corporis exigua desideria sunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:2)
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:7)
Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:7)
aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 75:4)
Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:4)
qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:4)
ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:3)
At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:4)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
" Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:1)
Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:2)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:3)
Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION