라틴어 문장 검색

Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:4)
Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 3:1)
Ac, si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 7:1)
sicut tertia quoque, si illa vitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 7:3)
Neque dubium est, quodcumque vitium fuit, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, imponenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 11:1)
Si vir robustus est, majusque id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 5:4)
si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:5)
Deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut major eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:5)
Contra, si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci φίμωσιν appellant, aperienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:1)
Ac neque omni tempore, neque in omni aetate, neque in omni vitio id experiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:4)
Primum autem ad rem pertinet corpus recte jacere, ut superior pars semper ea sit, in quam vitium fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 2:2)
Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:1)
altero die, deincepsque ceteris, lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse, alias proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:6)
Finito vitio, quemadmodum agendum esset, jam alias exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:6)
dein si id nihil prodest, quod et in veteri cicatrice, et ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit, videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION